Letter 3007: Who could forget your affection and not be accounted inhuman?

Ennodius of PaviaAdeodatus|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus
existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere
suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis
premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem
integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite
spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae
consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum
mihi est, quod mereris audiri.

Related Letters