Letter 3011: If the memory of your affection for me has not been stripped from your mind, then my concern is groundless and this...

Ennodius of PaviaSenarius, an man (a Roman official at Burgundian court)|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XI. ENNODIVS SENARIO.

Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester
non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non
cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid
faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et
cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me
noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum
fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi.
sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis,
abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat
quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara
districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat
quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam
dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem
uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis
fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua
confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata
per litteras.

1 credetia B iudicare BТ1b et om. b 3 pape B
esse LVl 4 mereor] meo B (post meo spatio 3-4 litt. uacwo)
5 expendere PTb, expendet B, ezplandere L, expludere V (ln in en
corr . m. 1)

XI. 7 ennodius om. T sanario B 8 memoriea V
9 exuretur V 10 cogerit B 12 subrepuit B solum noui
LPTVb 15 db V h eras. uidetur imposuistis amici nomen
Pb 20 dispicientis B, despicienses X1 ranceda B 24 litteras]
finit add. LTV

Related Letters