Letter 3012: God's gifts are doubled for those who hope, and heavenly grace overflows with a twofold blessing.
XII. ENNODIVS ABBATI STEPHANO.
Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia
, superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda
procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt
fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus
abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur
pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat,
quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis
aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum
ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem
tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et
bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab
eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo
flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam
coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente
uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis
sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse
contemptu saeculi praesentis ostende.
Related Letters
HE ENCOURAGES HIM TO WRITE THE LIFE OF SAINT AMATOR
What a sweet thing the business of your letters is -- they bring me a spiritual gift!
Although I have laid out the case concerning the baptism of heretics fully enough in the letters I sent you copies...
Our common son Marcellus demands of me the admonition that his progress requires.
Your devotion has done what it always does — both extending concern about us and entrusting yours to us.