Letter 3016: It has been a long time since my spirit enjoyed the refreshment your letters once provided.

Ennodius of PaviaLaconius|c. 505 AD|Ennodius of Pavia
friendshipillness

XVI. ENNODIVS LACONIO.

Diu est quod animus meus illa qua solebat releuari expectatione
torquetur. in longum traxistis silentia, nulla necessitate
conpulsi. non fui huius imitator neglegentiae, ut neque
ego scripta prorogarem, sed ad dies conticui superuenturi spe
inlusus alloquii. nunc tamen uicit deliberationem meam iam
matura amplitudinis uestrae taciturnitas. debet euelli silentium,
quod duriter in quadam radice conualuit. geminis ergo
prospiciunt scripta nostra conpendiis: et perlatorem Benenatum
hominem propter fugaces suos uenientem conmendo et desideriorum
bona non differo. ergo uale, mi domine, et pro uoto
tuo circa me geri prospera cognoscens paribus me accelera
releuare sermonibus, quatenus et perlator de beneficio gaudeat
et ego subleuer de responso.

Related Letters