Letter 3033: My pages serve their purpose — they carry to you the devotion that prompts them.

Ennodius of PaviaFaustus|c. 518 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXXIII. ENNODIVS FAVSTO.

Proposito obsecuntur paginae, quibus commendatio praestatur
afflictis. in his enim clara est religionis integritas, quae
nullo potentioribus fuco blanditae adserunt lacrimas submissorum.
sed hinc alias. cum perlatorem uideritis, uotum dictantis
agnoscetis. utinam illo apud magnitudinem uestram supplicationis
euentu alleganda conciliet, quo a me litteras impetrauit.
mulierem religiosam pauperem de bono negotio praesumentem
sermo praefatus insinuat aestimate si fragilitati, si iustitiae
oportuit uerba subduci, si conuenit me uel officio deesse uel moribus.
ecce ego reuerentiam salutationis inpendens quid partibus
meis deberem contestatus sum: uobis quid remansit adtendite,
quia sicut personam meam pro supra dictae uoluntate petitio,
ita uestram effectus aspiciet. uale.

Related Letters