Letter 4003: Thanks be to God, the Holy Trinity — who sustains, through the vigor of a strong man at his side, the weight of sins...

Ennodius of PaviaEulalius, of Persian Armenia|c. 494 AD|Ennodius of Pavia
arianismconversion

III. EVLALIO EPISCOPO ENNODIVS.

Trinitati gratias deo nostro, qui fascem quo deprimor pecca.
torum fortis apud se uiri alacritate sustentat, qui memoriam
mei in illo sancti pectoris tui templo quo gaudet Christus
subtilis fabricator interserit, ut quod propriae conuersationis
nube fuscaui splendida conscientiae uestrae serenitate detergeat.
iam noui quia non inefficaciter funduntur lamenta peccantium.
hoc mihi principe loco oratio mea, hoc lacrimae contulerunt,
ut robustus pro me precator exsurgeres, ut labantibus umeris
caelesti munitam auxilio dexteram subrogares. uerum est quia
sola apud deum desperatio perdit errantem. ecce iam lolium
nostrum spinae uel tribuli hordea triticum uineas pollicentur.
age, electe dei, pro me humili quod coepisti et partibus tuis
adesto, dum precum in me adsiduitate diluis quod ego collegi
ubertate culparum. frequentibus etiam susceptum pasce conloquiis,
ut insulsum pectus nec ulla uirtutum stabilitate subnixum
admonitionis sale confortes. ad obsequia salutationis reuertor
et epistularem transgressus terminum unum uelut garrulus
sed pro necessitatibus inportunus adiungo, ut me sine cessatione
tantum iuues precibus, quantum confirmas alloquiis. uale.

Related Letters