Letter 4007: Ennodius to Julianus, Vir Illustris [Most Illustrious], Count of the Patrimony.

Ennodius of PaviaJulianus, Scribo|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VII. ENNODIVS IVLIANO V. I. C. P.

Suscepi litteras gemino splendore radiantes, quibus purpura
dictatoris uestrae iuncta dignationi creuit in pretium, gratias
omnipotenti deo restituens, qui uotorum maciem beneficii
ubertate transgreditur et quando in desideriis meritorum conscii
sectamur angustiam, diuitis indulgentiae copias non refrenat.
credidi satis esse, si me feceritis amplissima scriptione sublimem:
sed uos non hoc tantum contenti praestare, quod habet mendica
postulatio, linguae idonei et laude locupletes paginas destinastis
magni more fluminis, qui quotiens ab alueis, ut ariditatem
finitimam temperet, ad obliqua inuitatur, optanti tenuem riuulum
totus inlabitur et marcida profundo squalore terga per ebrietatem
undae salutaris infundit. fortium tamen seruans consuetudinem
personarum magnitudo tua circa exiguitatem meam
bene coepta non deserat, ut in testimonio diligentiae cura paginalis
habeatur et puri amoris adstipulationem deferant blandimenta
conloquii. occasum nesciat caritas, quam ante culmina
promisistis: tantum circa me crescat gratia, quantum uobis
iuncta sunt fastigia dignitatum, ne amicitiam, quam fouit

1 quaerellis (el eae il corr.) B ,3 ∗effectum (a eras.) V uale
om. Pb

--1
VII. 5. UI. CP B, VI Episcopo b 6 suscipi B spendore
B purpore B 7 praetium B 9 et scripsi, nt BLPTVb
et Sirm . 10 indulgentij Tl cupias B refrenat (re s. I. m. 1)
V, refrenet T1 et Sirm. . [11 fecerites B1 12 contSpti T prestare
B mondica Tl y13 idonei et scripsi, idonei sed LTV, idoneas
et BPb locuples L destinastes BI, destinatis PTb 15 a.d
L b uidetur eras . riuolum B 16 Bterga T 17 nfi (i. e .
unde) T infundet Bl 18 exiguita∗∗∗tem L 19 cepta T

21 occisum L1 22 ntu qua (* supra a eras.) B 23 iuncta] iauicta
Sirm .

mediocritas, credatur abiurasse potentia: nam qui fastum in sublimitate
castigat docet se meruisse quod adeptus est. resignate
per probitatem conscientiae, felicitatem submitti posse amoris
imperiis: illa libera procerum colla, dum formam tribuitis,
subiugate diligentiae: fas sit de uobis adsuesci, ut amplissimus
in societate retineat quem minor adquiret. ludit de illis casus,
quibus obliuionem suorum indicet, quos ad celsa perducit. apud
scientem rerum relegere bona non est admonitionis necessitas
sed laudis occasio. noui fabricatam ad bona studia ingenii uestri
tranquillitatem, quam ideo speciatim conmemoro, ut ostendam
ubi affectio solida est honoribus nil licere. sed epistolarem transcendi
terminum, dum commendationi meae multus inhaereo :
redeo ad officia paginalis alloquii et ualere me nuntians prosperitatis
uestrae actutum secunda disquiro.

Related Letters