Letter 4008: [Pope Symmachus (r. 498-514) was a pope whom Ennodius energetically defended during the disputed papal election of...

Ennodius of PaviaQuintus Aurelius Symmachus|c. 499 AD|Ennodius of Pavia
barbarian invasiongrief deathpapal authority

VIII. ENNODIVS SVMMACHO PAPAE.

Vsque ad temeritatem me apostolica dignatione promouistis:
fiducia concessa extitit mater audaciae. sed qui me humilitatis
putat ignarum oboedientem probabit, si iussa consideret. praesumptio
est, si dominorum beneficia famuli non sequantur:
obsequium aestimandum puto quod pariturus inpendo. ecce
causam scriptionis adserui, quia ueritus sum ne post imperatam
stili curam tacens praecepta respuerem. huc accessit quod in
causa. uenerabilis memoriae Mari, dum apud urbem essem,
spem meis precibus uos dedistis, cuius negotium cum sancta
ecclesia uestra legitima pactione decisum est. sed heredes
eius per annos plurimos debitos sibi fructus deflent fuisse

1 credatur B, uldeatur LPTVb potentia. B qui fastam T
in ras. m. 2 12 ad∗eptus B reaignante T 4 inperiis B
libermn Tl tribuites B\', tribuistis L 6 adquirit fort . 7 indicit
T (it ex et eorr. recte fort.) 8 admunitionis B 10 specialom
potim quam speciatem B\', apecialem b 12 multos B inhereo
B 18 nalerSe B 14 actaum L disquiro) finit add. B

VIII. 16 symacho BT 17 Mmeritatem L, temperitatem B
19 ppabit T 22|inperatam B 23 adeessit B 24 marii
LPTVb 26 decisum (eci m ras.) V 27 fructos B

subtractos: pro quibus uestri- conscius precator accedo, quia cui
mos est pia iugiter facere iusta non despiciet et qui largitur
proprium aliena non subtrahet, errat qui deo proximam conscientiam
credit commodis inuitari: detrimentum est sanctae
uoluntati non exhibere beneficium. sola putatis lucra, quae uobis
de liberalitate nascuntur, qui diuitias dum tribuitis accipitis.
auara est dispensatio sanctorum, quae nil reseruando uniuersa
proprium reducit ad meritum: nulla sunt potiora quam quae
uobis eueniunt de largitate conpendia. ergo securus conprehensi
superius heredibus laboris promisi uestra contemplatione iacturam:
uos pollicitationem meam benigna dispositione conplete
et illos effectu, me releuate conloquio.

Related Letters