Letter 4009: The polished art of letter-writing, when it is carried away by enthusiasm, tends to lose its judgment.

Ennodius of PaviaFaustus|c. 500 AD|Ennodius of Pavia
education books

VIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Solet epistolaris concinnatio, quando fauore rapitur, iudicia
non amare et copiosius facere beneficium, dum attollit inmeritos.
ille enim debet amplius adserenti, qui quod moribus non exigit
gratia scriptoris suffragante consequitur, quia nullis adiutus
conscientiae dotibus iure ad allegantem reportat, si quid adipiscitur.
aliud est in eo, qui conmendatur, tamquam nobile
germen ita peregrinantia bona uerbis inserere, aliud innata
uulgare, quemadmodum si rusticum pecus Tyria confirmes
purpura sponte uestiri et uirus generosum, quod uellus aeno

1 consciis Y adcedo B 2 dispicet B largitor L
3 propria T, pripium B qui deo BPT2b, quid eo (i 8. I. m. 2 et
eo in Faa.) L, qui ideo V, qui io Tl 4 in commodis Pb
t,
5 benificium B quae B 8. 1 . 6 noscuntur B dioias B
tribuistia Ll accipistis B, accepistis L 7 scanctorum B
8 que B 10 laboris om. T 11 meam om. T dispoaitione
benigna T, b. dispensatione B 12 effecta me] effectum B reue.
late T1 conloquio] finit adG. B

VIIII. 15 epistolares B rapantor Lx 16 oupiosius B
cum T 17 quod ex dem T corr . 18 suffragantem L 19 siquis
B 21 germin Bl 22 confirmis B 23 uellos om. in
ras. 6-7 lilt. T

inebriante non sorbuit, dicas rura diffundere. tingunt alii linguae
murice quae nullus ad regalem usum fucus exhibuit, et
discreti maris ignota cocleis lana solam lucem bibit eloquii:
redditur dignum principalibus indumentis quicquid in uili munere
relatorum uerba colorauerint. sed ab huiusmodi urbanitate uires
me pariter et uota subducunt. nulla clarioris suci stamina
per me splendore rutilabunt: nemo dictum de aliquo inueniet
quod in eius actibus non agnoscat. hinc pudori meo uel proposito
manum porrigo, quod illi praeuium inpendo oris officium,
qui ad notitiam uestram rebus bene gestis occurrit. Venantium
Y. C. loquor idcirco a me paginale inpetrasse obsequium, ut
in se oculos uestrae magnitudinis inuitaret, ne eum inter curarum
moles contingeret ignorari. sunt illi suffragia sua, per
quae inter susceptos uestros mereatur adscribi. exhibuit uobis
modestiam religionem innocentiam, quibus penetralia. serenae
mentis comitibus introiret. exuberant, mihi credite, apud eum
insignia quae fouetis: non laudatorem me continuo in eo probabitis
fuisse sed testem. uos, mi domine, perlatori dignationem
principe loco tribuite, ne uir bonus nouitate turbetur: liquido
aderit partibus suis et uitae opibus pensabit damna uerborum.

Related Letters