Letter 4011: The man who reveals a friendly conscience through clear proofs takes away the need for idle speculation.

Ennodius of PaviaLuminosus, Abbot|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XI. ENNODIVS LVMINOSO.

Qui amicam conscientiam manifestis pandit indiciis, tollit
otium quibus gratiae praestiterit dignitatem. uix enim feriata
sunt ora eius qui consueuit audiri, quia magnum dispendium
pudoris est uerborum retinere beneficium, ut dum linguae parcimus
honestatis prodiga frons laboret. uos me garrulum
fecistis, qui preces meas consuestis admittere. sed ne praestanda
circumloquar et epistulae prolixitate inpetranda suspendam, ad
rem redeo. sublimis uir Laurentius reditus sibi debitos, quos
ecclesia Romana facta cum auctore eius est pactione pollicita,
a domno papa asserit sub nescio qua oppositione denegari. in
quo negotio fauorem per me uestrae defensionis inplorat, ut
rem, quam debetis legibus, uideamini exhibere diligentiae et
illud crescat affectui quod denegari non licet aequitati. uos
hanc rem iuxta desideria mea tribuite, ut quantum nominato
uiro commoditatis accesserit tantum me muneris accepisse
confitear. salutem ergo dicens spero, ut circa munia litterarum
nec sincerus amor uacationem accipiat nec facundia totius
orbis celebrata testimonio conticescat.

1 per] pro L amore Lx conditione BLTV 2 dne
do\'mine L 3 saggerendo B 4 effectil B saplicem F,
gupplicere TI 5 praecator L accessi] finit add. B

XI. 9 prestiterit B , uix] uox L 10 st B, eint Sirm .
eius qui BPb, qui eius LTVj eius fort. expungendum, cf. Wiener Studien
II p. 241 audiri (diri in ras.) B 11 benificium B 12 prodigia
L ! 13 consuistis B, consueuiBtis Pb prestsnda B 14 et
in mg . add. B 15 reditos B, redditus T 19 legitibuB B diligende
T 20 de negari B 21 iusta Tl 22 adcesserit B
accipisse B 23 munia (ia in ras.) L 24 sincer B 25 orbis
B celebratja B a in mg. add . conticiscat B

Related Letters