Letter 4019: ---

Ennodius of PaviaApollinaris (son of Sidonius)|c. 508 AD|Ennodius of Pavia
friendshipgrief deathtravel mobility

XVIIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Producendo circa amantem uestri silentia ad absentiam
corporalem animum transmisistis: retinendo paginas in inmensum
creuit quae hactenus diuisio nil ualebat. res eo rediit
per abstinentiam tabellarum, ut ueteris aeui prouidentia conferat
nil amori. rancescit caritas, quam uerborum auarus
despicit uentilare: sine cultura est diligentia in usum non
reducta per paginas: stili frequentia uiuaci pabulo insitam pectoribus
nutrit amicitiam. facilius, frater, fuerat desideriis meis
te nullo tempore cupita tribuisse, quam saepe indulta subtrahere,
quia otium corda nesciunt, quae cibis dulcibus pastor
artifex inritasti. aliquanto enim tempore continuando scriptionem
inmemorem me sequestrationis effeceras, dum effigiem
uenerabilem placido inserebas adloquio: at nunc commeantium
uacuas manus nudus inquisitor inspicio. ego tamen nolo errore
meo alienas culpas adserere, ut quod factum doleo admisisse
conuincar. accipe ergo, emendatissime hominum, desideriorum
solacia per caelestem gratiam absentibus adtributa et perlatores,
si mei estis memores, subleuate, ut nesciant peregrinationis

1 mereat** L 2 contempti T solos T*Pb, solus BLV,
solas uel sola T1 5 pcipua (p ex pre corr . m. ant.) Lj finit add. B

XVIIII. 8 aestris B silentia] laetitia B 9 retendo L1

10 nalebit Ll 12 ranciscet B, rancessit L, ranceBsit T et Sirm .
18 dispicit B 15 amitidam T fater L 20 nnerabilem B
ad B 21 aspicio V 22 quantum T quod 8. L m. 2 amisisse
T 23 accipergo B 24 solatia LTV perlatoris T1
25 mei si V mei estes B, estis mei T mei si es|tis memoree
L transpositionis signa add. m. tmt . esciant Tl

incommoda, dum nominatis patriam commendatio amica contulerit.
quibus remeantibus nuntio me uestrae ualitudinis
subleuate.

Related Letters