Letter 4025: If the old bond of affection that came down from our parents still holds any force, then our friendship is not...

Ennodius of PaviaBassus|c. 513 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXV. ENNODIVS BASSO.

Si uetus diligentia, quae a parentibus meis erga amplitudinem
tuam fructus uberes de gratiae messe condebat, circa personam
meam pro fidei memoria seruaretur, monstraret frequentia
litterarum et insepuitam caritatem testis pectoris sermo recluderet.
at nunc oblitum mei te sentio nec aliquam melioris saeculi
retinere concordiam, quando nulla quae sollicitudinem tuam
resignent scripta diriguntur. sed ego desiderii inpatientiam ad
uerba conuerti, qui scio tunc nouellam amicitiam habere dulcitudinem,
si annosa seruetur, et illud esse in affectione purius,
quod nostri examinauere maiores, sciens quia si Camillum mente
retines, Ennodium non omittes. qua de re salutationis munera
epistolari cura persoluens precor, ut baiulum praesentium clericum
meum, quem ad Gallias et suae utilitatis et meae iussionis
causa perduxit, susceptum habere digneris. quo remeante prospera
uestra scriptione signate, ut si quid in amore damni fecit
obliuio, epistolaris sollicitudo restituat.

Related Letters