Letter 4027: The haste of the carrier forces me to be brief — a discipline I accept more readily when imposed by circumstance...

Ennodius of PaviaSenarius, an man (a Roman official at Burgundian court)|c. 515 AD|Ennodius of Pavia
travel mobility

XXVII. ENNODIVS SENARIO.

Festinatio perlatoris in artum coegit epistulam et dolentem
magna fecit pauca dictare. apud eum tamen ista non grauant,
qui inter sermonum angustias interpres est sensuum. super
tarditate enim domni Fausti et opinionum uarietate discrucior.
uos post deum anxietati meae celeri rescriptione succurrite, quia
deterius est incerta macerari spe quam manifestam desperationem
indicio amantis agnoscere. ualete, mi domini, et aduertentes
quid cupiam uotiua uel necessaria promulgate conloquia.

Related Letters