Letter 4031: Although we have exchanged many letters on many subjects, the conversation is not exhausted.

Ennodius of PaviaAvitus of Vienne|c. 517 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXXI. ENNODIVS AVITO.

Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem
gaudii lamenta pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index
funeris sermo militasset, non tamen par lacrimis iucunditas
contigit nec maeroris turbidum ex toto alloquii serena depulerunt.
retinet adflictionem mens de tanti decessione pontificis
etiam post desiderata conloquia, ob hoc quia natura rerum est,
ut quaelibet laetitia uel modici angoris conlatione superetur.
sed quid noua commemoratione facimus quae animum clandestina
hactenus iactatione domuerunt? uotis uestris cum dei
adiutorio comitem me promitto, dummodo salua domni papae
nostri incolumitate talem uos elegisse cognoscam, quem eum,
cui animae cura est, laudare non pudeat. nefas est enim credentem
ad obliqua prouocare et quem affectu obligastis per
incerta deducere. uale.

Related Letters