Letter 4035: Ennodius to Apronianus, the Illustrious.

Ennodius of PaviaApronianus, of Private Estates|c. 519 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXXV. ENNODIVS APRONIANO V. I.

In usu est uiris morum claritate fulgentibus religionem amicitiae
per culturam nutrire conloquii, ut dum gratiae germina
fotu confabulationis animantur, ad messem coniunctio foederata
perueniat. per haec enim munia uoluit senior prouidentia absentiae
nil licere. merito de uobis emendatissimus hominum
domnus Faustus praedicat singulare testimonium. sine nube
datur agnosci nihil de eo dubitandum quem probatus attollit.
sed nunc ad epistulae angustias me reducens secretis debitam
laudem claudo penetralibus, ne quod apud externos faciendum
est apud uos inportunitate rancescat. uale, mi domine, salutationem
obsequentissimam accipiens: deum precor, ut prospera
uestra in longum producens mihi quoque secundis amicorum
successibus spondeat auctionem. uale.

2 ad L* ut uidetur 3 Simatione B 6 Acta V, proflcta
L 6 praecidentium B 12 uale om. PTV

XXXV. 14 approniano T ui. Bb, om. LTV 15 oiri B, uir**
1
(is eras.) L 17 coniuncto F o in ras . 22 debitum T 24 ranciscat
B 25 d∗m (n eras.) L 27 actionem T aale om. T

Related Letters