Letter 5001: When you directed your words in support of the sacred demands of conscience during the election of the Bishop of...

Ennodius of PaviaPatrician Liberius|c. 493 AD|Ennodius of Pavia
education booksimperial politics

I. ENNODIVS LIBERIO PATRICIO.

Dum pro uenerandae religione conscientiae uerba dirigitis
in Aquileiensis electione pontificis et diuinis initiata cultibus
lingua militat consecrando, in ignoti nos diligentia sermonum
uincla tenuerunt, quia nihil superat iudiciis, quotiens aliquid
probatus extulerit. quid enim sententiae sequacium derelinquat,
quando iustitiae obsequitur cuius in examen definitio non
uocatur? agitis bono conscientiae quod uestro uix negaretur
imperio. exhibuit inter arbitros Marcellini uenerabilis collegam
maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati fauor
per obliquos adscriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit
genio laudati iunxit ad pretium. egistis mediocrem, ne praecelsi
esset suspecta praedicatio. clarissimorum testimonia ut
uires accipiant, culmina castigantur. felix sacerdotium, cui
facem praetulit plena mens luminis. beata conuersatio, quae
• idcirco in discussionem deducta est, ut tanto uiro adstipulante

I. Item epistola symmachi (Bimmacbi A) pap liberio patricio directa.
Symmachos eps ecclesiae catholicae urbis romae liberio patricio salutem
A (= cod. Paris. nr. 9629 saec. X) et B (= cod. Vatic. nr. 630 saec .
X) 3 cum T aeneranda AB relegione B 4 aquiliensis
BT, aquilegiensia Pb 5 lingua cultibus LBTV semonum
B 6 uincula Sirm . quia] quam L diuitiis B quoties
B, quod aeienjB A 7 sequatium B dareliquat B 8 iuBticiae
B deffinitio T, diffinitio P 9 agitis (is corr.) Y uix om.
A negetur B 10 maroelli B eolligam B 11 maximos
L 18 genio BTb, ingenio ALPB V (sed in exp. Y m. 1) iuncxit
u
BP mediocremine B 15 fex B 16 faciem B conuersio
T 17 icirco T adstipulante] adfabulante A, affabulante B

superaret, quae non didicisset saporem uict-oriae, nisi subiacuisset
incertis. semper innocentibus gloriam aduersa pepererunt:
prouidet defensores fortissimos mediocris inpugnatio.
sed quid epistulae terminos loquacitate produxi, coactas lege
paginas in humana concinnatione transgressus ? iungo et ego,
amplissimi, partibus uestris pro modulo exiguitatis propriae
caelo uobis obsequente consensum et, quod mirabile inter homines
habetur, consideratione uestri adtrahor ad amorem.
inspirata mihi per alterum placet affectio, dum manet caritas
imis inserta uisceribus peregrinante persona. comitem se tamen
caelestis gratia desideriis iungat et dum cupitis datur effectus,
aut inueniat bonum pontificatus aut faciat. ualete, mi domini,
et amantem uestri crebris releuate conloquiis, ut si non
exigat negotiosas frequentia paginas, praestentur affectui.

Related Letters