Letter 5011: You will judge for yourself the man I commend to you — a man whose liberal education has made him worthy of...

Ennodius of PaviaLuminosus, Abbot|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
education books

XI. ENNODIVS LVMINOSO.

Videro apud quos plurimis adserendus est quem instituti
liberalis cura sollicitat: uos patronos meruit causa communis.
non ignari peregrinos suscipitis nec erudiendos animatis: expertis
manus necessitatibus frequenter adhibetur, dum ad eloquentiae
palmam feriato ore eos qui titubant inuitatis. exemplis
hortatur ex peregrino potens, ex incipiente perfectus. utraque
Partenio germanae meae filio pars conuenit, cui ad

1 superiorum b et Sirm . generalitas fort . 2 aic] si B
i
israhelitici LV, esraelitici B, istrahelitici T 4 fidis B 5 iubet
B parthenius LV 9 annas puerilis B 10 prestare B
11 fouete P\'Tb, fouite LPlV, fouit B cuius om. Sirm . consanguinitarum
qualitas (te—meorum 8. Z . add. corr.) B 12 dedicistes
(es in is corr.) B 14 obsequorum L . perlatorS T 16 fuit T

XI. 20 quod B 21 communes B1 22 igniri Ll snscipetis
B\' 26 Parthenio b

uenerabiles disciplinas Romam petenti pro ferratis calcaribus sufficit
uos uidere. si ab humanitate non discrepat, sublimitatem tuam
gerens ante oculos rebus ad uirtutem potius quam monitis
excitatur. magistra laboris est laudis ambitio, praecipue quando
in illo exuberat, quem similis retineas fuisse fortunae. sed
nobis cordi sum, circa memoratum patrem reddite, ut amor
mutuus de uicaria inpensione gratuletur, ut quicquid in magnitudine
tua dudum laboris exhibui mihi per alterum reformetur.
domine, ut supra salutationis obsequia dependens satis esse ad
commendationem credidi, si qui esset portitor non lateret.
precum prolixitate utitur de inpetratione diffidens: argumentum
est nil merentis diu rogare. facessat a moribus tuis, ut perdas
beneficiorum genium, dum longa supplicatione producitur de
effectu celeri subleuandus.

Related Letters