Letter 5014: Students gain confidence from the perfection of their masters.

Ennodius of PaviaServilio|c. 504 AD|Ennodius of Pavia
education books

XIIII. ENNODIVS SERVILIONI.

De perfectione confidunt discipuli, quotiens magistrorum
praesentiam praestolantur: spes eruditionis manifesta est, ut
fruatur genio suo, inuitare doctorem: clara sunt ingenia, quae
instruentum agitantur desideriis: monitorem requirunt qui felici
sorte didicerunt. sic ego sanctitatis tuae adfectione possessus,
quamquam me de peritia iactare non audeam, uultum tamen
praeceptoris expecto, ne degeneri te credas ecclesiasticum germen
filio conmisisse, quia quamuis memoria mea ad centenos se
non ualeat fructus extollere, scit tamen semina multiplicata
redhibere cultori. ueni ergo, ut coram positus segetem tuam
boni agricolae uice respicias. deus procul auertat inuidiam.
ita uomeribus tuis ecclesiasticae fecunditatis planta conualuit,
ut nulla saeuientis procellae possit inpulsione subuerti. nolo
praiudicio laudis sanctitatis tuae grauare conscientiam: inspicies
quae litterarum testimonio declarantur. superest salutatione
praelata, ut ad gaudia tua iam properes, quia diuina
beneficia gradibus semper accedunt et quibus bona conferunt
meliora pollicentur.

Related Letters