Letter 5019: I do not wonder at your silence regarding words — for I know you well enough to expect it.

Ennodius of PaviaParthenius|c. 508 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XVIIII. PARTENIO ENNODIVS.

Non in te admiror sermonis abstinentiam, quia qui exigua
condiderit nil producit. credis sub hac occasione profectus tui
latere substantiam? et taciturnitas inperitiam prodit et infabricata
confabulatio manifestat infantiam. interea ante inops
gratiae non fuisti, sciens quid diligentia, quid amantis sollicitudo
flagitaret: factus es bonarum rerum nescius, postquam
te ad obtinenda quae putantur summa trasmisimus. quod
restat, uale et accipiens monitoris uerba melioratum te scriptionis
adsiduitate diuulga.

Related Letters