Letter 5021: ---
XXI. AVITO ENNODIVS.
Adstipulatorem me opinionis suae fieri magnitudo uestra ita
supplicatione postulat, quasi ad amicitias recenti adhuc sim
incude formatus aut non genio suo defrudet qui propositum
diligentiae sub quacumque occasione commutat. facessat a
Christianis moribus uaria de amante sententia: qui officium
oris sui dedicauerit laudibus liberum non habet inchoata deserere,
ne deuenustet praefati mella praeconii uilitate sequentium.
uidero qui ingenuum credat esse sectari nouitatem: ego ut tarde
amicos eligo, ita in his indemutabiliter perseuero. mihi adsum,
quotiens opinionem uestram astris aequauero, quia apud quos
ignoti sumus moribus nostris de sodalibus aestimamur. uere
fateor splendorem conscientiae uestrae famae uice copiosus
effudi: ante aduentum culminis tui obsequio sermonis mei in
Liguria quanti essetis innotuit. deo gratias, qui cum sententia
mea generalitatem fecit habere concordiam. utinam me non
humiliaret paupertas eloquii! plus habent uota de meritis tuis,
quam proferat lingua de laudibus: inops facundiae per
1 iubetur B 2 act.ū L 3 depremitur B mihi BLV
4 accipientes Pb, accipientis BLV, accipiens T plenę (ę corr.)
B, plene TV exorari L?, exoranti Pb 5 consueuistis Pb
uestri Pb (falso, navi uestris pro uestris amicis dixit) 6 liceatj exp
add. B
XXI. 9 oppinionis L fieri om. Sirm . 10 amititias L
11 defrudit B, defraudet PTb propositum snum V sed suum exp.
m. 1 12 occiUione L1 13 cristianis B 14 oris V in ras.,
moris B suis P 16 ingenium Sirm . 17 amicus B
immutabiliter PTb 20 uic.e (a eras.) L copiosus B, copiosius
L (u in raa.) PTVb 21 effundi PTb 22 essites Bl
25 inobs T
quoscumque strepitus quae gloriae tuae potuerunt conuenire non
tacui. facta est lux genii uestri conscientiae meae demonstratio.
procul auertat diuinitas, ne umquam testimonio meo fragilitas
claris moribus inimica subripiat. nulla est quam opime texuistis
in uobis erroris causa, quam recolam, et si pro meis meritis
extitisset, bonorum ueterum recordatione sopiretur. quod restat,
ualete, mi domini, et iter meum uotorum benignitate prosecuti
caritatis recordatione absentiae meae damna pensate.
Related Letters
Hormisdas to Bishop Avitus and all bishops of the province of Vienne under his jurisdiction.
Avitus to whom this letter is addressed is probably the same person who induced Jerome to write to Salvina (see Letter LXXIX., §I, ante). The occasion of writing is as follows. Ten years previously (that is to say in A.D.
If anything deserves our fostering care, it is the sacred art of music.
Second Letter of the Eastern Commissioners from Chalcedon,
To the Bishops.