Letter 5026: Sins resist the fulfillment of our desires — that is the simple truth of our condition.
XXVI. AGAPITO ENNODIVS.
Resistunt peccata desideriis et ut meritorum status delinquentibus
innotescat, a labiorum proximitate cupita subtrahuntur.
acrius adfligunt oblata, cum pereunt: potior sitis est,
quam undarum gustus exaggerat: non urunt memoriam prima
fronte negata beneficia: quis ferat ingestam oculis aequo animo
se perdidisse dulcedinem? sed recte ista ad supernam remittuntur
prouidentiam, qua caelestis dispensatio mysterii idcirco
humanis dispositionibus manus opponit, ut uotorum praestet
effectum. sanctus pater uester libenter se pariturum iussioni
magnitudinis uestrae fuerat de mea occursione pollicitus, sed
animum eius in diuersam partem pro utilitate, quantum dicit,
ecclesiae superuenientia rapuere consilia, sicut praefati pagina
ad uos directa declarauit. praestolatur tamen super negotio
designato magnitudinis uestrae secunda conloquia, quo manifestius
in fratris uestri Fausti patricii utilitate me esse necessarium
reseretur, cuius gratiae nihil sibi aestimat liberum
denegare. quod restat, obsequii mei humilitate suscepta precor,
ut caeli opifex, qui culmini uestro paruitatis meae curam est
dignatus infundere, ipse per uos sequenda disponat.
Related Letters
The grief of those who truly love is inconsolable by ordinary means.
King Theodoric to Agapitus, Vir Illustris [Most Illustrious], Patrician.
KING THEODERIC TO AGAPITUS, A MAN OF ILLUSTRIOUS RANK AND PREFECT OF THE CITY.
I believed that once Your Greatness was devoted to the public good and your leisure had been transformed into glory...
If things had gone as I wished, this letter would carry a different message.