Letter 6001: If I did not love you to distraction, and if the solidity of my pious affection did not rest on an unshakeable...

Ennodius of PaviaParthenius|c. 493 AD|Ennodius of Pavia
education booksslavery captivity

I. ENNODIVS PARTENIO.

Nisi te efflictim diligerem et pii amoris soliditas indemutabili
radice constaret, possem iuiuriarum dolore prouocatus, uel cum pueriliter irasceris uel cum adroganter supplicas, con- a
moneri : nihil enim inuenio, quod sit fabricata humilitate superbius.
praefero contumelias fucatae frontis obsequiis: transit
amaritudinem dulcedo simulata. non opus est deprecationibus,
si quae te catena nectat intellegis. poscant pro excessibus ueniam
quibus est liberum non parere. ita famulos nobis iudicii cae
lestis claritudo deputauit, ut in quacumque mens parte deflexerit
illorum necessitas inclinetur. ille expectat clemens,
qui destrictum, si uelit, refutare possit imperium. haud procul
ab hoc ordine euagari potestas mihi a deo adtributa patietur.
optare te conuenit, ne mansuetudinem, quam in me praedicas, is
meritorum tuorum consideratio iusta deuenustet et pietatis
tramitem culparum multitudo depretiet. licet, ni fallor, misericorditer
uindicta comitatur errantem nec ulla est potior patientia
nisi quae uitiis aditum non recludit, a te tamen facessat indignatio
nostra, quia quod deliqueris non inclusus dolor et
gratia fallente seruatus sed uerbera castigabunt. nunc uno
modo in cicatricem cogere uulnera intemperatis sermonibus

I. 2 paternio L 8 efflictem BLTV, efflicte P, afflicte b
amorie] cordis Sirm . 4 possim B 6 hnmilitate - fnoatae om.
B1 add . in mg. corr. 7 perfero T 8 depraecationibus B
9 pro uncinauit Schottus 10 pro quibus Pb caelestis iudicii
Sirm. 12 ezpectatat B, exspectat Lx 18 uellit BL
haut TL, haut B . 17 depretietur L\' ut uidetur 18 uendicta
B\' 19 non r.] intercludit T et ita mg. P tamen] non T
90 uestra T 21 Mente L

ingesta praeualebis, si te per culmina liberalis studii ingenuum
doctrina monstrauerit. ueniam nisi peritia suffragante non
exiges: mutata qua notus sam lege parcendi circa desidem
saeuitiam sub perennitate seruabo. quod restat, deum precor,
ut ualeas et de uersibus tuis caelesti fauore comitatus spem
angeas, quam dedisti.

Related Letters