Letter 6009: Although the protection of a bishop rests upon the innocence that is the companion of his office, and although the...

Ennodius of PaviaFaustus|c. 500 AD|Ennodius of Pavia
education books

VIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis ad tutelam pontificis innocentia officii eius comes
adsistat nec opus sit humanis solaciis ei, qui humanitatem
professione superauit, scit tamen omnipotens deus me sancti
episcopi portitoris praesentium iussioni exactum inpendisse conloquium.
diu enim renisus sum, ne arrogans uideretur, si
minister antistitem et apud sanctissimam conscientiam potissimum
uix mediocris adsereret. sed perfecta oboedientia est
quicquid summus exigit non negari. et ideo praelato debitae

. salutationis obsequio precor, ut ad consolationem multis inpugnationibus
praegrauati subsidium conferatis, quatenus singularis
boni rem facientes non patiamini inmeritum sacerdotem
diuturnae subiacere maestitiae.

Related Letters