Letter 6026: **From:** Ennodius, deacon of Pavia

Ennodius of PaviaEuprepia|c. 514 AD|Ennodius of Pavia
friendshiptravel mobility

XXVI. ENNODIVS EVPREPIAE.

Debentur quidem necessitati silentia, sed scripta diligentiae:
exigit metus abstinentiam tabellarum, sed interdum cedit
affectui. uix aliquibus adquiescit obstaculis mens amantis: feruet
ad redhibenda gratiae stipendia potius cum uetatur. ecce praelocutus
quae me causa ab his muniis suspenderet relinquo
conscientiae uestrae quae faciat obsequentem. deum tamen
precatus in bona me ualitudine uel Lupicinum nostrum esse
significo, hoc de uobis cupiens quae a me sunt prorogata
cognoscere. nolo tamen curam uestram sequestrati pignoris
fasce deprimatis. credite conscientiae meae, plus illi per
studium debeo quam ipsa exhibere poteras per naturam. utinam.
ingenium illius beneficia superna meliorent. uere dico, uobis
ad longiora digredientibus utriusque parentis sollicitudo me
respicit, quam potuimus in unum positi cum ambitione partiri.
domina mi, salutationem plenissimam dicens precor, ut tantum
mihi caritatis et orationis suffragium concedatis, quantum me
ad desiderii uestri effectum effectum conprobastis.

1 testem Bb 2 abstipulatione B stimmatis B usurus (as
in ras.) L 5 commeantium T acoerserit & 6 solatio LV,
silentio T accipites B 7 dietinate B

XXVI. 9 eupraepiae B V 11 cedit T, cedet BLVb \' 12 obstac*lis
L 13 ad T 8. I . redibenda BlLTV stipendiae L
14 suspendit T it ex et corr . 16 me* B a 8. 1. m. rec., mea b
uel (u m rcu.) B lopicinum BLV, lopicinium T; Vellopicinum (om.
uel)b17aigeoTqueadmeT,quęameL19depi-emates
uel) & 17 sigco T que ad me T, quQ me L 19 depremates
B 23 respicet B 24 m T, mihi BLVb plenam LTV
25 ordinationis L suffragiom V concidatis B

Related Letters