Letter 6036: The dispensation of heaven arranges our affairs with a wisdom we rarely appreciate at the time.

Ennodius of PaviaAdeodatus|c. 520 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXXVI. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Caelestis dispensatio religiosis desideriis numquam negat
effectum: nam quod pie cupimus maturo praestat studio.
desideranti enim mihi per litteras orationum uestrarum postulare
suffragia perlatorem domesticum uota pepererunt, ut stimulo
scriptionis admoniti pro suscepti anima supplicetis, quia
doctor gentium clamat: orate pro inuicem. nihil enim est
quod deum diligens etiam pro delinquentibus optinere non
possit. laborate ergo promissis dudum patrociniis et gaudia
mihi per lacrimas conparate: ueniat ad me fructus innocentiae
meritis ignoratus. haec sunt, de quibus sanctum dei admonere
praesumpsi. timeo enim facere prolixa conloquia, quia res
necessaria strictis est postulanda sermonibus. nunc in Christo
ualete, mi domini, et sentire me deprecationis uestrae munera
prosperis indicate.

Related Letters