Letter 6038: **From:** Ennodius, bishop of Pavia
XXXVIII. ENNODIVS FIRMINAE.
Quotiens uotiua res repente contigerit, pretium de ipsa temporis
breuitate sortitur. caelestis enim ut crescat beneficii
genius, subitum facit esse quod tribuit, ne deuenustet sperantum
prolixitas misericordiam largitoris. quis enim affectum
desiderii repente suscipiens non auidius impetrata ueneretur P
sic litteras magnitudinis uestrae sitiens tempore profectionis
accepi. dolebam fateor et uehementer angebar, dum nec obsequiorum
meorum perlator existeret nec sospitatis uestrae
digressurus bona cognoscerem. ecce utrumque frons bona concessit
: accepi pariter indicia optata quae refero et uno eodemque
tempore regressum me de Alpibus Cottiis et Rauennate significo
iter adrepturum. orate ut uariis laborum iactato incommodis
patientiam supernae benedictionis munus infundat. me autem
quod ad custodiam gratiae culminis uestri splendor hortatur,
facilius credo cursus fluminum in diuersa reuocari et relictis
fluentorum alimoniis aether uacuum pisces expetere, quam tantorum
me inmemorem delicta restituant. quod superest, ualete,
mi domina, et redemptori nostro pro persona suscepti incessabiliter
supplicate.
22 cf. Verg. Ecl. I. 59
1 appelleo B fereas B fouente Bb 4 quatinuB LTV
XXXVIII. 7 ferminae L, flrmine T 8 contigeret B 9 benificii
B 10 genias (i m ras.) jB, genus b sperantam (a uidetur
eorr.) B, eperantium LT 11 prolexitaa B largitoree
B 14 angibar B nec B s. I . 15 Bospitatis B 16 uterque
T\' fora T* 17 accipi B 18 cotiia T, coctiis L, gotthiis
b 19 adrepturam B* iactatos Bb incommodns Bl,
omlcommodis T 22 oursum B (m. rec. s. l.) b 28 expetire B
24 imemorem L dilecta B b quod L s. I . m. ant .
Related Letters
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
Knowing that those who had been diminished by past abuses might struggle to believe otherwise, since the human mind...
The fortification of cities is the sure hope of all, since in peacetime foreign peoples learn from it what they...
Copy of the report of John, Bishop of Constantinople.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...