Letter 7005: Although the king's business rightly claims the first loyalty of a man like you, my lord — and although the...

Ennodius of PaviaSenarius, an man (a Roman official at Burgundian court)|c. 496 AD|Ennodius of Pavia
friendship

V. ENNODIVS SENARIO

Quamuis te dominum meum per intemeratae documenta
fidei principalis sibi cura coniungat et morum claritudo ita
publicis rebus misceat, ut amabilis a te saporem quietis excludat,
non credo tamen ita religionem amicitiae posthaberi,
ut non satisfaciens deo adiuuante regnantis imperiis debita
sua refundas affectui. nostis quid poscat aula, quid gratia et
uno eodemque tempore nec rerum deestis domino nec amori,
quando Christianae mentis integritas per has partes diuisa
solidatur. his ergo sollicitudinem meam credo releuari, quibus
uenerabilis consuetudo seruatur studiis. tantum est, ut dei
nostri solaciis magnitudo uestra adiuta gratuletur. domine mi,
salutationis obsequia praesentans spero, ut de uestro uel amici
uestri domni Fausti statu hilarem me fieri uotiuo litterarum
contingat indicio.

2 cl∗usis (a eras.) L negligentiam BT 4 obstineam B1
intelliguntur BTV accessisse] aoridisse Sirm . 5 animum meum
scripsi, animo meo BLTVb 6 euadit B innooentiae coni.
Schottus propolitum] pocitum B b 7 ad om. Sirm. quia
BLVb, qua T et Sirm . 8 incitate L

V. 11 intimeratae B 12 claritudo (r in ras.) B 13 micescat
L 14 postaueri B 16 noetes B et om. Sirm.
20 seruatur—magnitudo om. B add. a. I . carr. 21 Bolatiis LTV
m T, mibi BLVb 22 praestans LV1 epero T 8 . I. m. 3, sperans
L2V, sperant L\' 23 domini Tb

Related Letters