Letter 7006: When friends owe a debt of correspondence and pay it jointly, the creditor can hardly complain about the terms.
VI. FLORO ET DECORATO ENNODIVS.
Permisi hactenus magnitudinem uestram mobilitatem Ligurum
urbanae fuco disputationis incessere, quia et me origo
reddebat alienum et uos ab eorum culpis constantia promissa
seiunxerat. sed cum una sorte ab oculis uestris et mente
discessi, praeconis uoce contestor neminem damnare posse quod
sequitur nec saluo pudore sententiam excessibus dictare peccantem.
fas est liberos a reatu uitia detestari: quis aequo
animo ferat monitorem quod uerbis destruit actibus non uitare?
euangelii sententia est qui fecerit et docuerit sic
dignum dei gratia posse iudicari. uobis copiosus sermo est,
quotiens error arguitur, et sub conuersationis neglegentia puritas
amplectenda uerborum. perdidistis lacrimarum mearum
memoriam, quam discedentibus gemini doloris ictus effudit.
ecce quanti dies sunt, in quibus sub tanta frequentia commeantum
nulla neque domni mei amici uestri neque uestra,
quae de illo rem uoti indicent, scripta suscipio. absoluistis
imitatione culpabiles, non quod Liguribus euenerit propositum,
quantum uos dicitis, infidelitatis amittere, sed quod eos contigerit
inuenisse in his quae sunt uitanda consortes. rogo tamen
seruitio salutationis exhibito, ut tandem aliquando tamquam
boni domini precum mearum memores prosperitatem uestram
uel domni mei amatoris uestri reseretis muniis litterarum.
11 Matth. 5, 19
VI. 8 permihisi B actenua B mobilitate LV ligoram
Bb 4 ineemer* B 6 seiuncxerat LV 7 dampnare LTY
9 a Bb, om. LTV 10 distrnet B 13 negligentia BT
16 sobatanta B, sobstantia L commeantium T 17 domini
LTb 19 enlpabilis JBb ligoribus Bb etaeniret B, eMniret
B (4. I. m. ree.) b 20 dieetis Bb 21 eonMrtis B
22 ezibito BL* 28 domni B, domini LTVb 24 Amataris L
nestris B (m. reo.) b .
Related Letters
You can judge from the quality of your own heart how tightly I hold you and with what devotion I embrace you.
The distinguished Eleutherius, in a matter of his own that the Vicar had accepted for hearing from the lord Prefect,...
Who more justly learns the signs of my prosperity than you?
Having performed the duty of a persistent creditor, I now call in the debt of a promise.
I know I have undertaken a hard campaign and am lifting a heavy burden on weak shoulders — I who have roused your...