Letter 7010: Having performed the duty of a persistent creditor, I now call in the debt of a promise.

Ennodius of PaviaFlorus|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
education booksfriendshipillness

X. ENNODIVS FLORO ET DECORATO.

Conpulsoris functus officio ad redhibitionem promissionis suae
uix aduocatum coegi, ut quod aduocatis debebat exsolueret.
genus durae professionis, ut a nobis dicenda praeueniam: ad
uerecundiam clericus inclinaui. quale sit quo molliuntur obstinatissimi
et quid sibi uelit qui raptores spoliat aestimate. argenti
libram, quam frater Epiphanius dedit, fratri Gaiano ad
uos perferendam tradidi, pactis tamen adhuc apud me quae
suscepi constitutis. restat ut, si tradere debeam, designetis.
domini mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut primum
per sanctos pro me orare dignemini, deinde domnis amatoribus
uestris obsequia mea sub illa qua me cupere scitis humilitate
reddatis.

Related Letters