Letter 7016: **From:** Ennodius, deacon in Pavia

Ennodius of PaviaUnknown|c. 506 AD|Ennodius of Pavia
education booksfriendshiphumor

XVI. ENNODIVS AGNELLO.

Solet prosperorum indicia dispergere sermonis iucunda festiuitas,
dum quicquid boni facundis accesserit germana gaudiorum
per populos uoce discurrit. facilius est ignem in pyras
animatum lingua conprimere, quam silentium inter optata
seruare. humanitatis lex est et naturae imperium hilaritatem
mentis opibus scriptionis effluere: emanant enim uel si artentur
secunda conclauibus. sed in magnitudine uestra, sicut aetas
cana est pudoris et scientiae dote maturescens, ita laetitiam
frenis moderationis adstringitis. sed numquid in damnum gratiae
disciplina debet excurrere et hoc minui amicorum diligentiae,
quod ad morum ornamenta sociatur? quamuis monetam Latiaris
eloquentiae teneas, non potes tamen inuenire quemadmodum
iure factum adseras, quod expectanti mihi uerba non
tribuis. decet ergo beneficia superna sola amantibus opinione
nuntiari et de solida gratulatione trepidare gaudiis iam potitum ?
hac ego necessitate puerum direxi, qui non reposcat scripta,
sed exigat. nostis quae sit fiducia simpliciter amantum, eorum
praecipue, quorum spem retinetis gratiae promissione firmatam.
domine mi, salutationem plenissimam dicens quaeso, ut et
frequentes et non in artum coactas epistolas destinetis. uidete
animi mei securitatem: prolixas posco paginas, qui adhuc
nullas accepi.

XVI. 2 item ennodius LTV 8 iocunda BLTVb 4 facondis
T* adcesserit B germina L 5 discurret B
est om. T piras T 8 artentut] auertantor T 9 sup. secunda
B m. rec . foecunda, foecunda b 10 maturiscens BLlb
11 moderationis (mode in ras . uocis frenis m . 1) V adetringetia
Bb dampnum LTV 13 sociatur ex sciatur L monitam
Bb 14 potestjamen B, potest tamen b 15 exspectanti V
17 potitam) positfl L 18 hac] ac BLb ergo TV 20 praecipuae
B 21 m T, mihi BLVb queM LTV ut et]
ut b 22 arctum B b .

Related Letters