Letter 8001: Full of the best hopes for you, and wishing you every good fortune, I reach for the pen of letter-writing.

Ennodius of PaviaBoethius|c. 493 AD|Ennodius of Pavia
barbarian invasioneducation booksfriendshipimperial politicstravel mobility

I. BOETIO ENNODIVS.

Optimae spei plenus cui faustum cupio ad curam officii
epistularis adspiro. decet enim uestris fascibus hac praefatione
delibari et inter purpuras possessoris luce crescentes qualicumque
non abstinere conloquio. numquid solius doctrinae
beneficiis amor agnoscitur nec fas esse credendum est prodire
in medium desideria rusticantis? simplicius innotescunt uota
nullo peritiae uelata praestigio. ergo nos hoc sumus ore quod
pectore: non amara praecordiorum delenificis possumus mutare
sermonibus: pudens laudator est cui in concinnatione blandimenti
dicenda mens suggerit. deo ergo omnipotenti gratias,
qui in uobis, dum uetera familiae uestrae bona custodit, noua
multiplicat et, quod plus est apice dignitatis, dignos facit esse
culminibus. redditur quidem uestrae gloria ista origini, sed,
quod est clarius , merito inpetrante personae. fuerit in more
ueteribus curulium celsitudinem campi sudore mercari et contemptu
lucis honorum sole fulgere: sed aliud genus uirtutis
quaeritur, postquam praemium facta est Roma uictorum.
noster candidatus post manifestam decertationem debitum
triumphum, dum numquam uiderit bella, sortitur. iudicio
exigit laureas et congredi non necessarium duxit armatis. inter

I. 3 fantom LTV dupio B at ad L 4 dicit Bb
5 delib.ari (e uel er eras.) L porporas Bl poBsessionis T
arescentis Bb 10 non] nec LTV delinificis Bb 11 concinnatione
B (ro. ree.) b, concenatione B, condempnatione LTV
12 siigerit Bl gratias omnipotenti LTY 16 morem LTY
18 sole] luce Sirm . 22 exiget B; exegit fort .

Ciceronis gladios et Demosthenis enituit et utriusque propositi
acumina quasi natus in ipsa artium pace collegit. nemo
dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae nec
praecipua gentium bona in societatem dubitet conuenire. unus
es qui utrumque conplecteris et quicquid uiritim distributum
poterat satis esse auidus maximarum rerum possessor includis.
eloquentiam ueterum, dum imitaris exsuperas: dicendi formam
doctissimis tribuis, dum requiris. est apud me epistulae uestrae,
quae huius rei fidem faciat, ueneranda conpositio. utinam
quae a uobis diriguntur tam essent crebra quam suauia! dicatis
forsitan: par fuit propinquum laudare in commune augmentum
laborantem, quia non est proprium quod quasi singulariter
uidetur palmata conferre: uenit ad me equidem portio
de curuli. sed, si mihi creditis, plus erigor de genio et studiis
sublimati. interdum accesserunt ista de casibus: soli contigerunt
illa uirtuti. prope inops ad scipionem adducitur suffragii consularis
qui tantum de parentibus gloriatur. tibi utrumque in
peculio est, Latiaris scientia et uena purpurarum. o si mihi
non stili epistularis consideratio in longum equidem producta
manus opponeret! quod alii relatione ditant ego crudum etsi
confusis ordinibus explicarem. redeo ad tabellarum fidem.
ualere me nuntio et utrum ualeatis inploro, ad summam beneficii
postulans, ut dignatio me reciproci sermonis adtollat, hoc
quoque deprecans, ut domum, quam in Mediolanensi ciuitate
et abundantia uestra et neglectus propemodum iam reliquit,
mihi quo uultis genere concedatis. iustum est enim ut parentes

1 gladius B demostenta SLTVb 9 ipso a. apice fort.
colliget B 3 atticae (cae in ras.) B, antioe L profecttonit L
5 destributum B 7 enpenw LT 8 tribnes Bb reqaires
B 9 fidem Bb, fidaciam V, fidutiam LT 11 propinquam B
in T 8. 1 . agmentam T1 13 aequidem B 14 curruli T
a
17 tibi est T 18 est otn. T largiaris L 19 epistolaris
*
B ANuidem B producti fort . 20 dicant (c s. I. m . rec.)
B, dictant b st si. (n ? cras.) L 22 ntio et utrum T
23 dignatio me L* 25 habundantia BT reliquid BL
26 genera L concidatis B

uestri habeant quod de patrimonii mole descendit. credite
mihi deo teste, quia, si inpetrare sine detrimento census
uestri meruero, quasi dono obligatus obsequiis potioribus respondebo.
de qua parte, sic nobis feliciter uniuersa contingant,
si securus esse debeo , plenarii mihi documenti dirigite firmitatem.

Related Letters