Letter 8007: Among holy consciences, no one denies what is owed to love.

Ennodius of PaviaSenarius, an man (a Roman official at Burgundian court)|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VII. SENARIO ENNODIVS.

Apud sanctas conscientias non negat cariteti debita. sua
gratiae principalis occupatio nec eliminat pii amoris aula feruorem.
testimonium dat solidae adfectioni qui eam inter
inpedimenta obliuione non obruit. commendate mihi scriptione
culmina uestra, quae uoto inportunus emerui: custodia communionis
honor est dignitatum. his ergo obsequentissime salutans
epistolas breuitate constringo, sciens posse productas horreri,
faciens ut pro me domino gratias referatis, qui molestiam
quam perteli, antequam eam discere potuissetis, abstersit.

Related Letters