Letter 8010: May the supreme Judge order your prayers favorably.

Ennodius of PaviaMoyses and Maximus, and Rest of Confessors|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
education booksimperial politicsproperty economics

X. MAXIMO V. S. ENNODIVS.

Bene disponantur superno uota uestra iudicio: ipse ad nuptias
tuas ueniat qui primo parenti, dum adhuc natiua inmortalitate
gauderet, benedictionis munus indulsit. faciat tibi
Christus noster nec custoditae integritatis fructum perire nec
munera nuptiarum. sic uirginitas prosit ad subolem, ut castitati
tuae fecunditas nil decerpat et miro dispensationis arcano
nec saeculo, dum pater es, pereas nec dei gratiae, dum pudicus.
ueniat super te quod Isaac iuniori filio pie inductus optauit.
illis domum socrus auspiciis uxor introeat, quibus Tobiae
penetralia nurus accessit. sit tibi perfectae causa dilectionis
in coniuge, in te uirginitas custodita. solam illam tibi deputatam
noueris, cui te, quasi non esses ex Mundi faece, seruasti.
ecce quia uenire non potui, oratione non desum. domine mi,
spero, ut honore salutationis accepto quae a me directa sunt
dignanter accipias.

Related Letters