Letter 8019: Although every frequency of letters may seem insufficient to express what I feel, the attempt itself has value.

Ennodius of PaviaFaustus Albus|c. 508 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Quamuis omnis frequentia litterarum uideatur rara sollicitis
nec sufficiat prouidentia pro pietate suspenso, tamen pars ista,
cui inpenditur, nisi responderit, ab humanitate seiungitur. ergo
salutationis officia praefatus deo tribuente indico mecum sanctorum
suffrages et uestris precibus iam melius agi et illam
despsrationis et febrium intepuisse ualitudinem. nunc, quod
restat, spero, ut petitionem meam, quam per confamulum
meum fratrem Florum destinaui, suscipere solita. benignitate
dignemini, quia, etsi mihi ad praesens res uidetur esse conpendii,
uobis, quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac
parte summa respondet.

Related Letters