Letter 8023: The distinguished Eleutherius, in a matter of his own that the Vicar had accepted for hearing from the lord Prefect,...

Ennodius of PaviaFlorus|c. 512 AD|Ennodius of Pavia
imperial politicsproperty economics

XXIII. ENNODIVS FLORO.

Spectabilis uir Eleutherius in negotio suo, quod a domno
praefecto audiendum Vicarius susceperat, ad amplitudinem
uestram a me commendaticias sperauit, credens salua iustitia
opem sibi integram posse subpetere, si meis apud uos iuuaretur
alloquiis. rogo ergo honore salutationis exhibito, ut ei, si uere
contra aequitatem laborat, manum medicam porrigatis, quia
nefas est, ut in praeiudicio bonae causae prodesse sibi calliditas
uideat quod molitur.

Related Letters