Letter 8028: What return of correspondence I have earned from you, you alone can measure.

Ennodius of PaviaBeatus, Chancellor|c. 516 AD|Ennodius of Pavia
illness

XXVIII. ENNODIVS BEATO.

Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur,
quod te et frequentibus paginis alloquor et officio sermonis

XXVI. 4 cupet B 6 adceptos B me esse] messe B
7 agnoscerem B 8 solatium BTL uestre B

XXVII. 12 quamui. (x eras.) B 8*1 L c eras. et i in ras .
13 mole] ole ei B domui scripsi, somni LVb, omni B, sflptus T
14 ueetrae b, uestrae (ueatre B) et BLPTV 15 debit B
pene BLT 16 Buspicet B 18 domna Sirm., dona b serniciis
B proseques L 21 eos] uos b 22 ezortata L
tuae b soleti B 23 refrenit B

XXVIll. 26 uicessitadinis B osequiorum B 27 te et] te
in Pb, te et in SiNn .

tui in lucem exire publicam non detestor? non me aetas tua,
non ingenio meo potest reuocare par formula. eligo benignis
plus credere quam peritis, ut bona originis anteferant studiis:
quod fidelis es, diuini est muneris in natura: eruditio per
deum ueniet res secunda. necesse est, ut totum tibi amor
integritatis exhibeat primarum partium insignia iam tenenti.
ergo honore salutationis accepto noueris me iuxta petitionem
uestram epistolam ad uos admonitionis quamuis sub festinatione
dictasse, quam ad domnum patricium Symmachum idcirco
dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est
corrigatur. sed propter subreptionem neglegentiae te quoque
eius exemplaribus informaui. qua de re tu apud te esto et
caue ne tibi ad te perlatam manifestes conprehenso superius
eminentissimo uiro ceu rem nouam postulans, quia si eius eam
magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam perferre eorum
qui sapiunt non timebis.

Related Letters