Letter 8035: The unloveliness of the situation speaks for itself, and I will not make it worse by dwelling on details that only...
XXXV. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.
Inamabilis quidem desideriis meis militauit occasio et uotis
aditum necessitas uix ferenda patefecit: amplexus paginam
praefatione blandientem sequenti eius elocutione confusus sum.
nam dulce principium et sereni mella conloquii relata calamitas
quasi ueste noctis obnubit. uere loquentibus uobis ingesta
sunt oculis quae legebam. nam dum absentiae felicitatem
pagina sapientis intercepit, coactus sum illam Aetheriam nimis
uidisse terrenam et a sublimitate uocabuli in tartarum duce
culpa depositam. taceo quid debuerit parentibus, quid pudori,
ex qua domo infelix processit ad scelus, quod secuta est relictis
dei cultoribus lupanaris uice coniugium. credite mihi: ultionem
criminis, dum admittit crimen, exsecuta est, et turpi mersa
contubernio et flagitium et poenam flagitii repperit in marito.
secum rei personam portauit et iudicis mulier, dum elegit
indignum. producerem litteras, nisi memoriam infaustae feminae
desiderarem obliuione sepeliri. uos, ut Galliae expulsione illorum
subleuentur, eligitis: nos, ne Italia coinquinetur optamus.
expetant potius Libycas Syrtes et ab humanitatis consortio
diuidantur: quia si inde domnum Aurelianum fugerint, hinc
Ennodium, ad quae loca declinabunt? domno praefecto quae
1 sequestratio L 2 adceptis Bb, om. LTV aduliscet B
XXXV. 5 presbitero B, om. T 6 desiderii B ocasio B
7 additum B inplexus B 9 relata relatamitas B 10 obnubet
B 11 infelicitatem fort., felicitate B 12 intercipit
fort . 13 a om. T, as B 17 admittet B, admitit 1x 19 eliget
B, eligit fort . 20 nisi om. B, uncinauit Schottue infauete
B 21 sepiliri B 22 eligitis T1, eligetis LTlVb, religetis B
quoinquinetur B, coinquinentur LTV optamus om. Sirm .
23 lybicas BLV, libicas PT sirtes T 24 diuidant Bb
fugerent B 25 innodium Bl ad quae] atque B
iussistis pressius intimaui, qui praecepta regia mox exegit, per
quae credimus uiros bonos et amicos occasionem inuenisse
praestandi et uos tamen animum ab anxietate remouete, quia
caelestis sufficiet ad ultionem malorum uigor examinis. domini
mi, salutationis obsequia praesentans precor, ut crebro me
prosperitatis uestrae, quia commeantium opportunitas ingeritur,
releuetis alloquiis.
Related Letters
Avitus, bishop, to the most illustrious Aurelianus.
I would be lying about my affection if I did not confess that your departure left a wound.
I owe you a letter, and I pay the debt gladly.
My confidence has not been stripped bare by the outcomes I have already come to know.
If it were permitted to engage Your Greatness on equal terms, I would speak more freely.