Letter 8036: Learning had nearly lost its claim to public attention — until you restored it.

Ennodius of PaviaBoethius|c. 520 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXXVI. ENNODIVS BOETIO.

Perdiderat eruditionis pretium lingua, dum retices, quia, dum
uenustatem eloquentiae taciturnitas includebat, credebatur non
esse quod nuper efferbuit. produxisti in lucem nouum iubar
eloquii et dum diem in epistula facis, splendorem recens
adeptus crederis iam maturum. gratias ago, quod me ad amicitiae
custodiam paginae tuae flore conpellis. sed si fidei meae
esses conscius, dubitationem de rebus constantibus non haberes.
timeo, ne ambiguitatem quam credis exhibeas et dum amantis
teporem metuis, in adfectione frigescas. domine, ut supra
salutationis gratiam persoluens spero, ut crebro ad me epistolarum
commercia dirigas, quia in his muniis et diligentia
te admonet et perfectio ut multus incumbas.

Related Letters