Letter 8040: The repetition of a request accuses a good conscience of forgetfulness.

Ennodius of PaviaBoethius|c. 520 AD|Ennodius of Pavia
illness

XXXX. ENNODIVS BOETIO.

Precum iteratio bonam conscientiam obliuionis accusat. sed
facessat stimulare currentem et constantem uirum ad memoriam
promissionis inpellere. haec de his, quae a me dudum culmini
uestro sunt scripta, perstrinxi, ut domum, de qua iam paginali
indicio uoluntas uestra est patefacta, percipiam. reliqua epistolae
salutationis nuntio mancipaui, ut, sicut apud nos ualitudo in
statione est, ita de culmine uestro caelestis faciat fauor
agnosci.

Related Letters