Letter 8041: The grief of those who truly love is inconsolable by ordinary means.

Ennodius of PaviaAgapitus|c. 520 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XXXXI. ENNODIVS AGAPITO.

Insolabiliter amantum ferretur absentia, nisi opem darent
remedia litterarum, quae ieiunas desiderantum animas pascunt
esca conloquii. bene enim per stilum dilectio amicam sibi
pingit effigiem, cum qua sine laboris patientia misceat mella
sermonum. ad hoc magnitudo tua artifex, ne inpastam gratiam
linqueres, scripsisti. debeo uicissitudinem, quia memorem mei
te esse cognoui. honore ergo salutationis exhibito rogo, ut
quod scis apud caros et adfectione praeditos esse pretiosum
sub continuatione facere non omittas.

Related Letters