Letter 9001: I would like you to look kindly on my effort and forgive the poverty of my talent, because it is wrong to despise...
I. ENNODIVS ARATORI.
Velim ita labori meo faueas, ut ieiuno ueniam praestes
ingenio, quia nefas est in deuotionibus despici amabilem discendi
cupiditatem, quando quod gratiosus optulerit durus rerum
interpres euacuat. laudandus est in studiis uel qui facundum
aequare non putatur eloquio. inter benignos et eruditos quid
eligatur incertum. eat, cum pars utraque det pretium. ergo
crede diligenti et amaritudinem temporibus legitimi amoris
amolire. nolo rem uoti facias necessitatem et desideria, quibus
humanum genus natura peperit, digeras in maerorem. non
habiturus continentiam, nisi nuptias optet, in culpa est: coniugalis
copulae uitans remedium electurus est ant uirtutes
aut crimina. tu te ut metiaris, inploro, ut nec supra hominem
plenum casibus iter adripias nec intra hominem quae sunt
plectenda mediteris. uix delinquit qui a natura et lege non
deuiat. ergo post Musarum castra et inanes aetate nostra cantilenas
ad curam te serendae subolis muta: uita quod uiluit,
quia inter imperitorum exercitus furor est nolle rusticari:
iuuat sapientem hoc esse quod plurimos. facessat philosophiae
I. 3 praestis B 4 dispici B 6 interpraes m uacuat B
8 aligatar B precium B 9 teporibus fort . 10 amolore
B 11 degeras BL merorem BLTV 12 nuptaas L\'
13 euitans T elicturus B 14 erimina B 17 inanes PТ2b,
inanis BLTlV 18 te serendae] tenarendae B sobolis LT
V uilnet B 19 peritorum B exercitia coni. Schottus
20 iubat B hoc esse] fecisBe coni. Schottus facessa B
filosophyae B, philosophia T (a ex e corr.) et Sirm .
in nostrorum nota conuentibus: ego curis deesse cupio, quotiens
felicem inscitiam sequitur qui praecedit. ergo honorem salutati
accipiens rescribe mihi, quid cum animo tuo pagina mea
egerit. nam si quae mihi sit sententia flagites, ego ipsa
studiorum liberalium nomina iam detestor.
Related Letters
I am astonished that you disfigure with ugly silence the Roman polish of your education.
You left for distant parts and forgot all about friendship.
VARIAE, BOOK 8, LETTER 12
Your Eminence fulfills the prophetic oracles with your own conduct and wages war against the authority of ancient...
If you ask why, though punished by your silence, the bold face of modesty does not keep still, and if you say my...