Letter 9003: It would be like helping the sun with torches or enriching the sea with a tiny drop of water -- that is how...

Ennodius of PaviaMeribaudus|c. 495 AD|Ennodius of Pavia
friendship

III. MERIBAVDO ENNODIVS.

Quasi solem facibus adiuuet et mare exiguo humore locupletet,
ita superfluis laborat inpendiis qui per se placitura commendat.
sed stultum est perire occasionem beneficii, quando auxilium
fortis inplorat: opum largus supra copias ditatus est, si credit
subsidium quod pauper obtulerit: regale munus fit, cui insigne
pretium praestat accipiens. domnus Faustinus de prolis suae
profectu supra quam poscit paterna cura sollicitus, Ambrosium
nostrum hac apud uos credidit prosecutione conmuniri, aestimans
quod sanguis eius, quod prudentia, quod census intra Liguriae
angusta delitesceret et artis fama nobilis artaretur obstaculis:
alieno praesidio claritatem suam in Romanam lucem puta
erumpere. facessat ab studiis meis negare testimonium quod
plus opitulatur auctori: qui enim bonos adserit adprobatur.
uidete quae de uobis fiducia sit, cui quicquid praecipuum habet
nobilis terra commisit. nolo putet apud nos quod hac sit
familia potius inueniri.. sufficit honorum cupidis sic plures uincere, ut potissimis conparentur. honestatem iuuenis uulgatus
natalium pudor ostendit: faciat diuinitatis dispensatio, ut per
uos principia eius hic bene locata solidentur. ergo honorem
salutationis accipite et petitioni meae paterna, sicut praeceptores
uocauit antiquitas, pietate respondete.

24 cf. Opusc. VI.

1 solatio BTV, salutatio L 2 disponetur B

III. 4 merisbaudo L õ adiubet B 1. ita] locupletati|tas
B 8 largua BT (UB T in ras.), largas PLVb cupias B
10 praecium B 13 census eius V 14 delitiscejret BLTV
et B, et quod LPTVb artis] estis B, eius b 16 ab] a T
17 bonus B 18 quidquid B 19 quod Bb, quo LPTV ac
B 20 post potius ras. 12—14 litt. L sufflcet B 21 conparental]
cSpatarentur L uulgatur B 23 locata] lota T
24 praeceptoris B 25 respondite B

Related Letters