Letter 9007: I bless the threefold unity in majesty of our God, who has lifted me up amid my distresses by the gift of union with...

Ennodius of PaviaAvienus|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
humor

VII. AVIENO ENNODIVS.

Benedico dei nostri triplicem in maiestatibus unitatem, quae
me inter angustias meas perfectae sanitatis loco de coniunctionis
uestrae munere Subleuauit. uenit ad me sera quidem relatio,
sed uotiua: adsit redemptor noster et inpleat quod inclinatus
supplicatione concessit. domine mi, salutationis reuerentiam
soluens rogo, ut actionis uestrae summam de suburbano illo
cum parente uestro domno Liberio Christo uobiscum adnitente
conpleatis, quatenus, si euenit commutatio, pretium dignetur
accipere, ne diutius sub promissionis nutemus ambiguo, quia
uos nostis nihil plus esse quod in hac supplici uestro mundi
conuersatione praestetis.

Related Letters