Letter 9013: Believe me when I say that I am a stranger in my own land with you absent.

Ennodius of PaviaPanfronius|c. 503 AD|Ennodius of Pavia
education booksgrief deathproperty economics

XIII. PANFRONIO ENNODIVS.

Peregrinari me in solo patrio nobis absentibus crederes,
etiamsi ualerem. at cum aegritudo mihi et quorundam insistat
infirmitas, inter utrasque quid faciam? quis uno tempore et
morbos ferat et perfidos ? scias nulla cautione, nulla innocentia
in ciuitate nostra quae deo medio promissa sunt custodiri:
totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio:
optimus ille qui celsior. sed haec ego non pro mei, cui
nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi
illos perire quos diligo. plenius uobis rem omnem et quam
propter studium uestrum inuidiam contraxerim homo uester
insinuabit. ego honorem salutationis inpertiens rogo, ut scripta
mea et domno Auieno et domno Liberio protinus contradatis,
et per ipsum, qui uobis Panfroniam nostram sanam tribuat,
coniuro, ut mox me quid responsi dederint instruatis : quia si
regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos deo
meo suffragante sub quauis membrorum meorum fragilitate
uenire festino.

1 esse tui Pb 2 debis B nosse] nos B ee (alt . e
1
ex t corr.) L, om. B 3 m T, mihi BLV salotationem
(em in ras.) B 4 me d.] medium. B de om. T 6 exspecto
L
XIII. 9 crederis B 10 ad B 11 utrasque B, utraque L
PTVb 15 optin\' L 17 plenius-studium om, B 19 insinuat
B ergo B 21 Pamfroniam Sirm . contribuat P V
(con exp. V m. 1) b, ∗∗∗tribuat L 22 ciuro V, cu ̃ iuro T moi]
uos Sirm . instruates B

Related Letters