Letter 9014: May God commend your holiness to His own mercy and loving care.
XIIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.
Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur
insignibus, qui de humilitate mea rem amici faciens
dignaris esse sollicitus et me meosque promittis peculiari
affectione te colere. scio, quia deus propitius tibi sic gratiam
inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret.
uere, domne Helpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse
sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit
repensare. scias me tamen cotidie diuersa adfligi qualitate
morborum, ita ut de uita desperem. rogo tamen honore salutationis
accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius memor
animae tuae sinceriter diligas et pro mea anima, quantum
praeuales, orare non cesses, quia non remansit in luce quod
sperem. rogo etiam, ut me frequenti digneris alloquio et si
domnus noster ad Liguriam uenturus est intimare procures.
Related Letters
Perfect love does not suffer the losses of bodily absence, nor is the serene union of souls diminished by the...
I thought my previous letter would have drawn a reply by now, but the roads are uncertain and carriers unreliable —...
Even if the inhuman distance of Pontus makes you forgetful of me, I will not return the favor.
What is given to the deserving counts as a gain for both sides, since the very act of giving achieves more when...
Gelasius commends to Zeja the case of the clergymen Silvester and Faustinianus, who are pressing their claim to...