Letter 9019: For a long time my soul hung in uncertainty, not knowing whether your silence meant neglect or misfortune.

Ennodius of PaviaAgnellus|c. 509 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XVIIII. ENNODIVS AGNELLO.

Longo animus meus pependit incerto, utrum pro diligentia
notitiae uestrae ianuam scriptionis amabili praesumptione pulsarem
et excellentissimi hominis per hunc callem pectus ingrederer
an per homines uestros uaga salutatione contentus secreta,
quibus obsidebar, inrumperem, quia nisus mihi est non esse
in hominum numero conputandus quem hominum potissimus
ignoraret. et plane illi nec mores suggerunt fiduciam nec
natura, qui in arce locatis absconditur, uobis praecipue, quos
uterque orbis amica et socia diuersitate conplectitur, quos dei
timor gratiae suae comitate firmatos fecit iam honorum summa
largiri et, ad quod uix praecipui perducuntur, ad opinionis
gloriam dare subiectis.. laudandi sunt apices, sed ad eos sudore
maximo uix uenitur. quod tamen feliciter dictum sit, et inter
munera uestra sunt culmina. ergo salutans reuerenter epistolam
breuitate concludo, ne ante dignationem uestram uideatur inportuna
laudatio. latius post responsum paginale, quod moribus,
quod potentiae uestrae conuenit, eritis Mundo mecum adtestante
lecturi.

Related Letters