Letter 9022: I place my hope in the Trinity, our God, through the intercession of the saints, that the outcome we seek will be...

Ennodius of PaviaFaustus Albus|c. 511 AD|Ennodius of Pavia
arianism

XXII. ENNODIVS FAVSTO.

Spero in trinitate deo nostro per sufifragia ueneranda sanctorum,
quod seruos in quocumque loco positos quemadmodum munitur
oculi pupilla custodiat et ad bonam ualitudinem reducat quicquid
inimica fregit inaequalitas. ego tamen, etsi corpore nequeo,
sequor officiis: nam imperio sollicitudinis uerba concessi deprecans,
ut quam sani sitis edocear. ecce uix fero breuem,
absentia longa fatigandus. sed potentes sunt et amici domni,
quibus uos anima sancta commisit ego memores, ut depositum
seruos, sine cessatione conuenio. aderunt partibus suis et
quod ab eis susceptum est sine inminutione seruabunt. his
addo praestante omnipotentis dei misericordia seruos uestros
de Venetiis iam regressos exhibuisse documenta confirmata de
legibus, hic introductionem sollemnem ilico fuisse confectam.
nunc utrum amico a uobis dici aliquid debeat, illa qua soletis
maturitate consulite.

Related Letters