Letter 9024: All would be well with my spirit if you would at least condescend to write.

Ennodius of PaviaAvienus|c. 513 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXIIII. ENNODIVS AVIENO.

Bene erat animo meo, si uel ad scriptionem frequens portitorum
suggereretur occasio, quia in remedio desiderii senior
prouidentia munus litterarum comparauit, m quo ad uicem
praesentiae formato aestuantibus blanditur alloquio: et licet de
ipsis remediis mens aegrescat absentium et de medicina sollicitudinis
cura geminetur, attamen non sunt deserenda quae
sola sunt. ergo infante Valentino Romam petente, quantum
sub celeritate potui, de his quae erant loquenda subripui,
breuiter significans ualitudinem corporis mei fuisse turbatam.
satis est tamen, si nuntio prosperitatis uestrae, dum fit hilaris
anima, conualescam. domine mi, salutationis muniis, sicut
reuerentia uestra postulat, exsolutis rogo, ut iam me de uotorum
effectu et de bonis uestris epistularis subleuetis promulgatione
conloquii

8 uiuo] nostro fort . illw B 4 circulos B, curricnlos LP
TVb 5 wntiget B lisertate gustate B\' 7 indigna B,
genam L 8 possidentibus scripsi, possidensi dentibus B, possidens
nidentibus LPTVb 10 exhibuistis B 11 ezspecto LV

XXIIII. 14 uel/// T 18 aegriscat B 19 germinetnr L,
geminentur Sirm. adtamen B 28 n ̃ tio L fii B . hilaree
B 24 animQ L1 conualiscam B m T, mihi BLV

Related Letters