Letter 9025: It pleases me that Your Greatness has noticed my devotion.
XXV. ENNODIVS AGNELLAE.
Gratum mihi est ad magnitudinem uestram litterarum munera
promulgare, quia et generi et conscientiae uestrae non tam
exhibetur honor iste quam redditur. iustum eat ut religiosi
homo propositi sanctam niduam et nobilem ueneretur ingenuus.
ago deo meo gratias, quia bonus opinionis uestrae ad nos odor
emanauit ille usque ad consummationem uitae fructus tribuat
qui bonam radicem in hac saeculi conuersatione plantauit.
bene fecisti, domna Agnella, mundi istius blandimenta respuere,
et dum celsiora sequeris, etiam quae potuerunt uenire a legitimis
remediis non habere: scisti non solum ueniam quaerere sed
coronam. gaudeant de medicina languentes: prope est ut proximus
sit integritati cui conceditur, ut feliciter dediscat inlecebras.
ergo, domina mi, salutationis gratiam honorificentiamque
persoluens rogo, ut pro me amico et parente tuo apostolorum
liminibus non desinas subplicare, ut merear seruare quod
praedico et quod in aliis extollo ipse non neglegam.
Related Letters
King Theodoric to Geberic, Vir Spectabilis [Most Respectable].
Caesarius, bishop, to his most beloved sister Caesaria in the peace of Christ.
KING THEODERIC TO ALARIC, KING OF THE VISIGOTHS
You reproach me for not having reported to you about the royal conference.
VARIAE, BOOK 5, LETTER 33