Letter 9028: The duty I am charged with grows harder in harsh conditions.

Ennodius of PaviaAgapius|c. 516 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XXVIII. ENNODIVS AGAPIO.

Duriter officium gestientis animi ad memoriam tristium mens
recordatione stimulanda reuocauit. nam semper remedium
doloris obliuio est, quia quod ratione non possumus temporum
prolixitate sepelimus. bene est, quia diuturnitate senescit adflictio
et magni doloris consolatio citius per silentium procuratur.
nam in huiusmodi negotiis plus agitur nil agendo. sed
quid facio, quia epistolae uestrae lectio iam obductae cicatricis
penetralia rescindit et sepultam inmaturi funeris recordationem
amara sorte uiuificat? ergo ego communi fratri consolationem
dare poteram, cum, si quid humanitatis in me esse creditur,
sic dolerem? aut umquam flens placuit consolator? ergo expectatur
medicina de morbidis? non; de me, domne Agapi,

1 adcessione B ,8 instabili PТ2b, inatabilem BLTlV 6 obsecuritate
L 7 uel] et P et Sirm . aecclesiastici B 9 eue-
neret B
XXVIII. 13 agapito L, agapito in agapio V corr. m. 1, faosto T
16 obliuio doloris TVb, obliui∗∗oloris L 17 sepeli∗m\' (e ? eras.)
L, septimas in sepelimus V corr. m. 1 seniscet B 18 consnlatio
B, ∗∗∗solatio L citius] ciiius b, om. sirm . 18 negociis
B 20 nostrae b ei Sirm . obducta Sirm. 21 rescindit PT2b,
rescindet Tl, rescindent LV, rescendent B . 22. sortae B consulationem
B 24 nunquam T placauit fort . 25 domni B

bene iudicas, si et in germani tui maeroribus et in obitu
spiritualis filii ego quasi opinioni tuae disputator occurro.
sana pectora iter curationis inueniunt: nemo alterum unde
ipse laborat absoluit. sed hinc alias: potens est deus, qui
solus ad ista ualet occurrere et communis mali subleuare
pressuram. uos tamen honorificae cultu salutationis inpertiens
rogo, ut crebro mihi epistolaris commercii munera conferatis.
ad quae studia pigrum esse nec amantem conuenit nec
facundum.

Related Letters